以下は曲の歌詞です Angelus ad Virginem 、アーティスト - Die Irrlichter 翻訳付き
原文と翻訳
Die Irrlichter
Angelus ad virginem
Subintrans in conclave.
Virginis formidinum
Demulcens inquit «Ave.»
Ave regina virginum!
Coeli terraeque dominum
Concipies
Et paries
Intacta,
Salutem hominum.
Tu porta coeli facta
Medela criminum.
Quomodo conciperem
quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem,
quae firma mente vovi?
'Spiritus sancti gratia
Perficiet haec omnia
Ne timeas
sed gaudeas
secura
quod castimonia
Manebit in te pura
Dei potentia.
Ad haec virgo nobilis
Respondens inquit ei Ancilla sum humilis
Omnipotentis Dei.
Tibi coelesti nuntio,
Tanta secreti conscio,
Consentiens
Et cupiens
Videre
factum quod audio,
Parata sum parere
Dei consilio.
様々な言語の楽曲
あらゆる言語への高品質な翻訳
必要なテキストを数秒で見つけます